Grow your YouTube channel like a PRO with a free tool
Get Free YouTube Subscribers, Views and Likes

Penderecki: Symphony No. 7 'Seven Gates of Jerusalem'

Follow
Rique Borges

Pasiecznik, Mikołaj, Marciniec, Ochman, Tesarowicz, Carmeli, Wit, Orkiestra Filharmonii Narodowej w Warszawie

Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri in monte sancto eius.
[Psalmus 47, 1.]

Cantate Domino, canticum novum,
cantate Domino omnis terra,
cantate Domino, et benedicite nomini eius.
Annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
[Psalmus 95, 13.]

Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri in monte sancto eius.
[Psalmus 47, 1.]

... Hic est Deus, Deus noster in aeternum et in
saeculum saeculi ...
[Psalmus 47, 13.]

Magnus Dominus ... in civitate Dei nostri ...
[Psalmus 47, 1.]

11:20 Si oblitus fuero tui, Ierusalem,
oblivioni detur dextera mea.
[Psalmus 136, 5.]

14:03 De profundis clamavi ad te, Domine,
Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius.
Speravit anima mea in Domino.
[Psalmus 129, 15.]

20:59 Si oblitus fuero tui, Ierusalem,
oblivioni detur dextera mea.
[Psalmus 136, 5.]

Aperite portas et ingrediatur gens iusta,
custodiens veritatem.
[Isaias 26, 2.]

Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion!
Induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem,
civitas sancti ...
[Isaias 52, 1.]

Si oblitus fuero tui, Ierusalem,
oblivioni detur dextera mea.
[Psalmus 136, 5.]

26:22 Lauda, Ierusalem, Dominum,
lauda Deum tuum, Sion,
quoniam confortavit seras portarum tuarum.
Benedixit filiis tuis in te
qui posuit fines tuos pacem ...
Lauda Deum tuum, alleluia.
[Psalmus 147, 1214.]

43:34 [Hajetà alai jad adonài, wajozièni berùach adonài,
wajenichèni betòch habikà wehì meleà azamòt;
Weheewiràni alehèm sawìw sawiw, wehinè rabòt meòd
al pnè habikà, wehinè jeweshòt meòd;
Wajomèr elài: benedàm, hatichjèna haazamòt haèle?
waomàr: adonài elohìm, atà jadàta;
Wajomèr elài: hinawè al haazamòt haèle, weamartà
alehèm:
haazamòt hajeweshòt, shimù dwar adonài:
Kò amàr adonài elohìm laazamòt haèle hinè ani mewì
wachèm rùach wichjitèm:
Wenatàti alechèm gidìm, wehaaleti alechèm bassàr,
wekaràmti alechèm or, wenatàti wachèm ruach,
wichjitèm;
wijdatèm ki anì adonài;
Wnibèti kaashèr zuwèjti, wajehìkòl keninawì,
wehinè raasm,
wetikrewù azamòt èzem elazmò:
Weraitì wehinè alehèm gidìm uwassàr ala, wajikràm
alehèm
òr milemàla, werùach èjn bahèm:
Wajomèr elài: hinawè elharùach, hinawè ben adàm,
weamartà elharùach kòamàr adonài elohìm:
mearbà ruchòt bòt harùach, ufecht baharugim haèle
wejichjù:
Wehinabèti kaashèr ziwàni, wetawò wahèm harùach
wajichjù, wanaamdù al raglehèm, hajìl gadòl meòd
meòd.]
[Ezechiel 37, 110.]

49:08 ... Haec dicit Dominus:
Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis.
[Ieremias 21, 8.]

... Et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis
veniebat ...
[Daniel 7, 13.]

Et timebunt qui ab occidente nomen Domini
et qui ab ortu solis gloriam eius
cum venerit quasi fluvius violentus
quem spiritus Domini cogit.
[Isaias 59, 19.]

Surge illuminare, Ierusalem,
quia venit lumen tuum
et gloria Domini super te orta est.
Quia ecce tenebrae operient terram
et caligo populos,
super te autem orietur Dominus,
et gloria eius in te videbitur.
[Isaias 60, 12.]

Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri in monte sancto eius.
[Psalmus 47, 1.]

Et aperientur portae tuae iugiter, die
ac nocte non claudentur ...
[Isaias 60, 11.]

... Cantate Domino omnis terra ...
Annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius.
In omnibus populis mirabilia eius.
[Psalmus 95, 1.23.]

Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri in monte sancto eius.
[Psalmus 47, 1.]

... Hic est Deus, Deus noster in aeternum et in
saeculum saeculi ...
[Psalmus 47, 13.]

Magnus Dominus in civitate Dei nostri ...
[Psalmus 47, 1.]

... Ipse reget nos in saecula.
[Psalmus 47, 13.]

posted by encrespatf